Liber Quartus Regum*

Caput 3: 1

Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis
(* Traductions européennes)

Glose

RAB.Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, haereticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit:Vos ex patre diabolo estisJoan. 8.. Hi adversantur Ecclesiae, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.